

Epistola I B. Joannis*
Caput 3: Versus 18
Filioli, non diligamus,etc. Quia non est perfecta charitas in illo; qui non ponit animam pro fratribus, vel qui saltem non dat pecuniam. Ergo ut perfectam charitatem habeatis,filioliejusdem patris.Non diligamus verbo, neque lingua.In verbo pura locutio, non opus; in lingua multiplex oratio intelligitur, sicut quidam saepe repetitis sermonibus affectum suum volunt commendare.Sed opere.Quia etiamsi fallimur in dilectione ex humana infirmitate, non fallimur in mercede, quia Deus major est corde nostro, et novit quo zelo fiant omnia.Et veritate.Si simplici intentione beneficia praestemus, non propter jactantiam, vel propter aliquod temporale commodum, sed respectu solius Dei.